- CASTRA Domestica
- CASTRA Domesticaapud Iuvenalem Sat. 10. v. 95.Egregios equites, et Castra domestica -----Simpliciter Castra Senecae Octavia, Actu 2. v. 439.Iussa haud morabor. Castra confestim petam.Locus est Praetorianis dicatus, seu Castra Praetoriana, a Tiberio in extrema urbis parte constituta, ut ex Dione, Tacito, Sueronio, docent Onuphrius, Lazius, Faber. E' quibus Tacitus, Annal. l. 4. c. 2 .Dispersas per urbem cohortes una in castra conducendo, ut simul imperia acciperent. Super Diocletianas ponit Scholiastes Iuvenal. ad d. l. Iuxta aggerem primus castra posuit Seianus, i. e. super Diocletionas, quae dicta sunt castra Praetoria. Et in Sat. 11. A Suburra srequentissima regione migrare ad Diocletianas, ubi solitudo est. Ad muros urbis, non procul a porta Viminali, Farnabius ad eund. Satyric. Habebant tamen starionem in Palatio, et more militari excubias vicissim singuli Tribuni agebant, Tacit. l. 6. Vide Gronov. ad Senec. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.